Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.3 Cic. Fam. 6.1.6 (English) >>Cic. Fam. 6.1.7

6.1.5 atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari. neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere. Iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus. sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas.

6.1.6 haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.1.3 Cic. Fam. 6.1.6 (English) >>Cic. Fam. 6.1.7

Powered by PhiloLogic